

Liber Tobiae*
Caput 10: Versus 8
At vero Raguel,etc.[BED., ubi supra.]Cum plenitudo gentium intraverit, nemo prohibere potest, quin Dominus salutem Israel tribuat, et caecitatem ejus, quae ex parte contigit, respiciat. Recordata est enim divina clementia, quoniam tristitia magna et continuus dolor est Judaeis credentibus pro fratribus infidelibus.